S. Aloisii Gonzagæ Confessoris

III. Klasse Weiß 📅 21. Juni Gloria

Commune: Commune Confessoris non pontificis

Im Kalender:

Introitus

Latein
Minuísti eum paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum. Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus. Minuísti eum paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Cœléstium donórum distribútor, Deus, qui in angélico júvene Aloísio miram vitæ innocéntiam pari cum pœniténtia sociásti: ejus méritis et précibus concéde; ut, innocéntem non secúti, pœniténtem imitémur.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Dómine, spes mea a juventúte mea: in te confirmátus sum ex útero: de ventre matris meæ tu es protéctor meus. Me autem propter innocéntiam suscepísti: et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum. Allelúja, allelúja. Beátus, quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Respóndens Jesus, ait sadducæis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. In resurrectióne enim neque nubent neque nubéntur: sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo. De resurrectióne autem mortuórum non legístis, quod dictum est a Deo dicénte vobis: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est Deus mortuórum, sed vivéntium. Et audiéntes turbæ, mirabántur in doctrína ejus. Pharisæi autem audiéntes, quod siléntium imposuísset sadducæis, convenérunt in unum: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet et Prophétæ.
Deutsch

Offertorium

Latein
Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens mánibus, et mundo corde.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Cœlésti convívio fac nos, Dómine, nuptiáli veste indútos accúmbere: quam beáti Aloísii pia præparátio et juges lácrimæ inæstimabílibus ornábant margarítis.
Deutsch

Communio

Latein
Panem cœli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Angelórum esca nutrítos, angélicis étiam, Dómine, da móribus vívere: et ejus, quem hódie cólimus, exémplo in gratiárum semper actióne manére.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

S. Aloisii Gonzagæ Confessoris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 21. Juni begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.