S. Ignatii Episcopi et Martyris

III. Klasse Rot 📅 1. Februar Gloria

Commune: Commune Unius Martyris

Im Kalender:

Introitus

Latein
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános Fratres: Quis nos separábit a caritáte Christi: tribulátio, an angustia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis. Sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra alia poterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu, Dómino nostro.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja ℣. Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. ℣. Quoniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcedinis. ℣. Posuísti in cápite ejus coronam de lápide pretióso.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Deutsch

Offertorium

Latein
Deutsch

Communio

Latein
Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti N. Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Deutsch

Postcommunio

Aus dem Commune übernommen

Latein
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Deutsch

S. Ignatii Episcopi et Martyris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 1. Februar begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.