S. Julianæ de Falconeriis Virginis
Commune: Commune Virginum tantum
Im Kalender:
Oratio (Kollekte)
Latein
Deus, qui beátam Juliánam Vírginem tuam extrémo morbo laborántem, pretióso Fílii tui Córpore mirabíliter recreáre dignátus es: concéde, quǽsumus; ut, ejus intercedéntibus méritis, nos quoque eódem in mortis agóne refécti ac roboráti, ad cœléstem pátriam perducámur.
Deutsch
—
Introitus
Aus dem Commune übernommen
Latein
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Aus dem Commune übernommen
Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Aus dem Commune übernommen
Latein
Allelúja, allelúja.
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Aus dem Commune übernommen
Latein
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
℣. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Deutsch
—
Evangelium
Aus dem Commune übernommen
Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Deutsch
—
Offertorium
Aus dem Commune übernommen
Latein
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Aus dem Commune übernommen
Latein
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Deutsch
—
Communio
Aus dem Commune übernommen
Latein
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Deutsch
—
Postcommunio
Aus dem Commune übernommen
Latein
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Deutsch
—
S. Julianæ de Falconeriis Virginis ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 19. Juni begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.