SS. Marci et Marcelliani Martyrum

IV. Klasse Rot 📅 18. Juni Gloria

Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Oratio (Kollekte)

Latein
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberémur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. ℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace. Allelúja, allelúja. ℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine: qui, effúso sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequántur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne~ ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.
Deutsch

Offertorium

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, per éadem nos placátus inténde.
Deutsch

Communio

Latein
Amen, dico vobis: quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis: veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Salutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus: ut, cujus lætámur gustu, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, renovémur efféctu.
Deutsch

Introitus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. ℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. ℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch

SS. Marci et Marcelliani Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 18. Juni begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.