Wijsheid van Jezus Sirach · 13
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit...2. Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditior...3. Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserin...4. Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.5. Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.6. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebi...7. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem...8. Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter :...9. Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.10. Attende ne seductus in stultitiam humilieris.11. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitia...12. Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.13. Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas...14. Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis i...15. Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de...16. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subv...17. audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.18. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.19. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.20. Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili s...21. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.22. Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ...23. Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.24. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio di...25. Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ...26. Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et ...27. Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensat...28. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ...29. Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderi...30. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et n...31. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.32. Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et c...Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
Deze passage is nog niet vertaald.
audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
Deze passage is nog niet vertaald.