Ss. Simonis et Judæ Apostolorum

II. Klasse Rot 📅 28. Oktober Gloria Credo

Commune: Commune Apostolorum

Im Kalender:

Introitus

Latein
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. ℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.
Deutsch

Offertorium

Latein
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus.
Deutsch

Communio

Latein
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam.
Deutsch

Ss. Simonis et Judæ Apostolorum ist ein Fest II. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 28. Oktober begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.